Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 80

Precedente Successiva

conveniunt particularia, plurimum movet, quoniam in omnibus moventibus
est, et prope et procul; idcirco magis retinetur in mente
universale, quod nil est nisi ipsa particularia appraehensa ut unum, in
eo quod similia: et quia intellectio non fit praesente obiecto, sicut sensatio,
sed absentis rei sensus est, vel distantis, videtur diversa esse substantia
sentiens ab intelligente. Sed et sensum intelligere palam est:
Si enim universalis cognitio absque particularibus est intellectio, et
haec sensui convenit, intelligat oportet. Convenire autem liquet, quando
quid a longe videmus, ut Petrum. Nam primo dico; ecce est animal,
quia movetur, ubi universale sentio, et non particulare; et ipso
propinquante dico, est homo, et propinquante magis, dico est monachus,
et proximato, dico est frater Petrus. Ergo intelligere est sentire,
confuse, et a longe; sentire vero est intelligere prope seu cominus.
Pueri quoque distinguere particularitates non adsueti appellant omnem
foeminam matrem, et omnem hominem patrem, quoniam universale
est illis notius, quod magis et in pluribus eos movet. Canis
procul hominem videns, latrat contra eum, quoniam cognoscit ut
hominem in universali, appropinquatum vero agnoscit esse herum
suum, et non amplius latrat, sed blanditur cauda; est ergo sensus intellectio.
Aristoteles quoque in 2. Poster.. declarans unde oriatur scientia
universalis, a sensu oriri determinat, quoniam idem sensus videt hominem,
et Petrum hominem. Itaque stultum est opinari scientiam consistere
in cognitione universalium. Quid sciam ego, si novero Petrum
esse hominem, animal rationale, dum eius qualitates et proprietates,
actus, virtutes, vitia et temperies ignoro. Verum quidem est, cum impossibile
sit omnia individua et conditiones addiscere, oportuisse scientias
in universali et in confuso habere. Sed medicina necessitate victa
monet, non sufficere scire, quaenam febris sit haec, sed quando et quomodo
invadit, et infirmi complexionem particularem, et robur et tempus,
et coelum, et Pharmaci non in communi, hoc est, Reubarbari, sed
huius Reubarbari quod nunc propinandum est huic infirmo. Verum
enimvero hac ratione modica nimis esset scientia, ideoque universalia
perambulamus, sicut pueri, et a longe aspicientes coactione, non
electione. Deus autem ideo sapientissimus est D. Thomae , quoniam
non universalia sed singularitates minutissimas novit. Inepta igitur
comparatio Aristotelica est, inter magnum sensibile magnumque intelligibile.
Sed debet fieri inter magnum sensibile et parum sensibile.
Sensus enim est passio praesentis obiecti, intellectus est passio absentis.
Itaque quo magis absentem percipis, eo magis aptus es ad sentiendum
praesens vicinumque: Et qui ex duobus miliaribus cognoscit hominem,
magis cognoscet ex uno, et qui potest acum videre, magis potest palum.
Igitur si parvum minusque sensibile sentitur multo magis magnum. Ita
econtra intellectus debet comparari. Nam si intelligit animal universalius,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche